monumenta.ch > Hieronymus > sectio 24 > sectio 2 > sectio 2 > sectio 17 > sectio 23 > sectio 8 > sectio 43

Word Selection for Searching

Report an Error in this Sectio
Hieronymus, Commentarii, in Amos, 2, 5, 43
Abominatio enim peccatori est pietas. Quidquid autem de Iudaeis diximus, tam ad ethnicos quam ad haereticos referri potest, quorum alii omnes Scripturas sanctas abominantur, in quibus verbum Dei est: alii dum perverse intelligunt quod legunt, abominationem ponunt in Domo Dei.